Home | Chr. Huygens | < Oeuvres XVII > | Vertaling

IV: tot 1600 , Paris , Lycosthenes , V: na 1600 , VI: Gassendi , VII: eigen waarnemingen


[ 458 ] [ v ]

Appendix IV

Chartae astronomicae [HUG 31, 87r, 80].

I.   Seneca lib. I. cap. 9 Nat.

  Virgae*) nihil aliud quam imperfecti arcus sunt. Nam facies quidem illis est picta, sed nihil curvati habent: in rectum jacent. Fiunt autem juxta solem in nube humida, et jam se spargente. Itaque idem est in illis qui in arcu color, tantum figura mutatur: quia nubium quoque in quibus extenduntur, alia est.


  [ *)  Cf. Aristote, Met. III.6; et § 44.]


II.   Dio Cassius Hist. Rom. lib. 45.

Solis lumen aliquando diminui extinguique 'tote en tris kukloi phantazesthai edokei. kai ... elaben'
Aliquando intra tres circulos effulgere. Male redditum puto. Aliquando triplici orbe effulgere, quorum unum &c. sic rectius sed enim idem prodigium quod Obsequentis supra.

[ 459 ] [ v ]

III.   Jul. Obsequens de Prodigijs*).

  M. Lepido, Munatio Planco coss. [p. 72]
  Prodigia quaedam hoc tempore facta refert. Deinde ait, quum haec victimis expiarentur, soles tres circiter hora tertia diei visi, mox in unum orbem contracti [<].

  M. Antonio P. Dolabella coss. [p. 70]
  Soles tres fulserunt, circaque solem imum corona spicae similis in Vrbem emicuit, et postea in unum circulum sole redacto, multis mensibus languida lux fuit.

Marge: ] medium fortasse     spirae     in orbem


  P. Africano et Laelio coss. [p. 43]   Lanuvij inter horam tertiam et quintam duo discolores circuli solem cinxerunt, rubente alter alter candida linea.

  Cn. Domitio C. Fannio coss. [p. 50]   In Gallia tres soles et tres lunae visae.

  C. Mario C. Flacco conss. [p. 54]   In Piceno tres soles visi.

  Haec nempe cum illis narrantur, Mula peperit. Bos locuta est.


  *)  Conrad W. Lycosthenes [>] publia en 1552 à Bâle avec des suppléments le livre des Prodiges de Julius Obsequens, écrit à une époque incertaine et dont il ne reste aujourd'hui aucun manuscrit. La première édition, de Venise, est de 1508. Il existe de ce livre plusieurs autres éditions; nous citons celle de Scheffer [... Amst. 1679 ...]

[ 460 ] [ v ]

IV: Ms A (3 mai 1658)

IV.   Ex Mattheo Paris [Historia Major, ed. 1640].

  anno 1077.   die palmarum circa horam 6 sereno coelo stella ingens apparuit prope solem.  [p. 10, r. 46]

  anno 1093.   Inundatio magna pluuiarum. Eodem anno baculus ignitus a meridie ad aquilonem per coelum ferri visus est. Kalend. Aug.

  1094.   Eodem tempore tot stellae de coelo cadere visae sunt, quod non poterant numerari. unius notato loco aqua superfusa est, unde fumus cum stridore.

  1104.   apparuerunt in meridie circa solem quatuor circuli albi coloris.

  1194.   in die dominica post festum Si Georgij, hora diei secunda sole clarius rutilante, apparuit splendor quidam serenissimus et insolitus non longius a sole remotus quam ad longitudinem et latitudinem humani corporis, candorem praefulgidum atque rubedinem, quasi species iris, habens.

  1200.   Epistola de coelo veniens in Hierusalem &c. latina nimirum*).

  1200.   Eodem mense paulo ante natiuitatem dominicam, apparuerunt de nocte quinque lunae in coelo circa primam vigiliam noctis: prima apparuit in aquilone, secunda in meridie, tertia in occidente, quarta in oriente, quinta apparuit in medio illarum quatuor lunarum habens secum stellas multas; quae cum stellis suis circumibat quinquies vel amplius praefatas quatuor lunas. Haec autem apparitio multis videntibus et admirantibus, quasi per spacium unius horae facta est.

  1217.   Majo. cruces in coelo miraculosae diuersis in locis. p. 293.

  1228.   pag. 352 de Judaeo Errante. pag. 354. mentula legati nos facit ista pati°).


  *)  Les deux derniers mots sont de Huygens.
  °)  Ce vers fait partie d'un épigramme composé pour ridiculiser la reine et le legatus Romanus.

[ 461 ] [ v ]

4 zonnen   1233.   Sexto idus Apr. 4 soles cum magno circulo crystallini coloris [latitudine quasi bipedali, amplitudine cingens quasi totam Angliam]
quatuor nimirum praeter verum solem. ijque rubei coloris. haec est observatio quae in Gassendi tractatu habetur*).  

  1236.   die veneris post conceptionem Mariae, videbatur juxta solem quidam sol nothus collateralis.

  1237.   hebdomade ante pentecosten cecidit grando quae pomorum grossitudinem silvestrium excedere videbatur: oves etiam prosternendo.

  1239.   pag. 497 cometa momentaneus.

  1241.   pag. 548. balena ad pontem londinensem natat.

  1241.   p. 569. Spectaculum rarum duarum puellarum Saracenicarum super sphaeris binis incedentium. Puto pedibus affixas fuisse, sed ita ut volvi possent°).

  1246.   Mulier a muliere gravida facta et duorum filiorum parens. pag. 706.


  *)  Huygens veut dire que le phénomène de 1233 est essentiellement le même que celui de 1629, dit "premier phénomène de Rome" [<]. Les éditeurs des "Opuscula Postuma" ont inséré à la p. 365 l'"Observatio ex Matthaeo Paris" de 1233 [p. 385] et reproduit sa figure de ce phénomène [fig. 20 (tab. VI).  Sur la couleur voyez § 31 plus haut].
  °)  Cette dernière phrase est de Huygens.


Chartae astronomicae [HUG 31, 91].

V.   Ex chronico Prodigiorum Conradi Lycosthenis*) ad annum 1532 [p. 545].

  Visi sunt die 11 Aprilis hora diei secunda tres soles conspicui ac splendidi Venetijs cum duabus iridibus, non cum capitibus descendentibus, sed soli oppositis. quorum prima cito desijt, altera in medio parua constitit, horarum duarum et plus spatio, altera velut corona, altera ut semicirculus plano terrae aequidistans praeter aliarum morem. Soles vero ipsi pellucidi ut intueri nequaquam possent, sicut nec qui in medio erat. Qui ergo ad solis laevam habebatur valde lucidior majorque ac splendidior visus est versus austrum.

[ 462 ] [ v ]

qui vero ad dextram, boream versus spectabat, minor neque tam splendens, hunc tamen in fine magis perseverantem auctumque animadvertimus. Sic tamen ut ambo simul desijsse visi sint, uterque tamen maximos radios per caelum et ad terram extendebant, colore omnium ad rubedinem declinante.

  Apud eundem ad annum 1551 [p. 614].

1551, tres soles

  Vigesima octava februarij die Antwerpiae nobilis inferioris germanae emporij, tres soles cum varijs atque divisis circulis visi sunt, quorum delineationem physicae studiosis ad oculum hic exprimere placuit.°)

  Schema idem hic appositum est quod in praecedenti observatione eademque formula impressum. #)

  Apud eundem ad annum 1544 [p. 583].
  Quinto idus aprilis Glaronae, in nobili Helvetiae oppido hora ante meridiem undecima, coelo omnino sereno, albus ac crystallinus circulus, cujus centrum a dextra ad sinistram usque pars iridis nativis suis coloribus occupabat, per medium solis ad horas quatuor integras ire visus est.

cirkel kruis
HUG 31, 91v

  Anno eodem.
  Septimo aprilis hora octava post meridiem coelo sereno visum coeli prodigium in civitate Vuyl in Turgavia, luna videlicet in cujus corpore alba crux [>] splendebat.

  Simile prodigium multis locis idem auctor memorat.


  *)  Lycosthenes [<] publia en 1557 son "Prodigiorum ac Ostentorum Chronicon" dont on trouve le titre complet à la p. 101 du T. IV. La même page fait voir que ce fut N. Heinsius qui attira en mars 1662 l'attention de Huygens sur ce livre.
[ Cf. Illustrations de Die Wunder Gottes in der Natur, bey Erscheinung der Cometen... (1744), avec e.a. 1532.]

[ °)  Cf. Hans Liefrinck, 'Een seer wonderlijck Teeken', Antwerpen, 19 febr. 1552.]
[ #)  Figure d'une inondation, comme à la p. 613.]

[ 463 ] [ v ]

VI.   Anno Domini. 1535. vigesima die Aprilis, visum est in civitate Holmensi tale Signum in coelo, a hora ferme septima ante meridiem ad horam usque nonam.

1535, signum


VII.   Ex Olao Magno lib. I. cap. 16. De Ritu gentium Septentrionalium*).

fig. 42, 43, 44

totus circulus albus, iris, circ. albus, circulus fuscus, meridies

[ 464 ] [ v ]

  Generantur et alij circuli albi ampli et densi Iridem includentes cum coloribus suis, supposito circulo fusco, qui omnes reflexu atrarum nubium, et albedine densissimae nivis faciem terrae totaliter cooperientis, praesertim mense februario ac martio, ob solis elongationem et obliquitatem, videntur [Fig. 42]. Descriptiones nihili sunt nec singulis observationibus [Fig. 43 et 44], sed generatim adscriptae.
  *)  [Olaus Magnus] En 1567 parut à Bâle "ex officina Henricpetrina" la: "Historia Olai Magni Gothi Archiepiscopi Upsaliensis, de Gentium Septentrionalium variis conditionibus statibusque, etc."  Le premier livre est intitulé: "De Ritu Gentium et natura rerum ac usu bellandi populorum Septentrionalium".
[Rome 1555, p. 29, 26-27.]



[ 465 ] [ v ]

Appendix V

Manuscrit A.

I.   Anno 1608. 19 Maj. ho. 8 mat. 6 soles zu Prenzlaw. in Brandenburgiae Marchia.

II.   Ao 1609, 16 Mart. Lubecae hor. 9, 10, 11a. Iris nocturna apparuit semicirculi figura ab horizonte orientali in occiduum latitudine (inquit Dav. Herlicius*)), duarum ulnarum. Coloris albi, sed stellis tamen translucentibus. Caelo claro. luna decrescente, et dichotoma futura die 18 Martij, hora 3 pom.

1609, halber Circel     Es hat sich auch dieser halber Circel bisweilen und an ettlichen Örtern der luft, gleich in einen trabem oder langen balcken in die gerade oder lenge ausgestrecket auch als wenn er divisa oder in gewisse stucke zertheilt waer, sonderlich da er nu bald zergehen wolte.

  Referunt qui campis patentibus eam conspexere, fuisse utrinque qua horizonti incumbebat, bifurcatam vel trifurcatam. Sol in vespera plus solito rubere visus erat. Ex pictura colligo per zenith iridem transijsse. ac talem Golius et Cechelius etiam sibi visam narrarunt**).


III.   ao. 1610. 3. apr. 5 numero soles°).


maanregenboog     *)  [ David Herlicius, De iride lunari discursus historico-physicus, Lübeck 1609.]
  **)  C'était à "Cechel" ou Samuel Carolus Kechelius à Hollenstein que Huygens avait emprunté (par l'intermédiaire de van Schooten qui connaissait Kechel personnellement; T. II, p. 198, 250, 251) le livre de Herlicius mentionné dans la note suivante. Kechel avait été étudiant à Leiden et y avait fait des observations astronomiques avec Golius (note 2 de la p. 299 du T. I). Voir encore le no VII qui suit [>].

  °)  Voir la p. 198 du T. II, où il est question [dans la note 2] de la "Disceptatio historico-physica [Discursus historico-physicus] von Parheliis oder funf Sonnen, so am 3 Aprillis 1610 gesehen worden. Stettin. 1610." de D. Herlicius.

[ 466 ] [ v ]

1625, 5 soles     IV.    Ao. 1625. 28 Maj. stilo vetere Stetini in Pomerania 5 soles visi. a sexta mat. ad 8½. mat. Descripsit [1625] Laur. Eichstadius [<]. crescente solis altitudine necesse est iridem soli oppositam relinquere magnum circulum. Et contingunt quidem se mutuo quando sol altus gr. 20.45. Inde sese deserunt.


[ Figure p. 469. ]
1630, 7 soles


V.   24 Jan. 1630 Scheinerus 7 soles Romae obseruavit [<,>] a 10a antimerid. ad 2m pomer. Gassend. pag. 1131 Philosoph. Epicuri.
[ Opera (1658) II, 104.]

  Quintus quartusque circulus in his observatus dicitur. Circulus albus magnus totus perfectus. nec tamen soles postici ulli. Duo soles in intersectionibus albi circuli et exteriorum arcuum duarum minorum interiorumque coronarum decussatarum. Et item duo in intersectionibus circuli ejusdem albi et majorum exteriorumque coronarum seu iridis veluti crurium.

  Reliqui duo extra illum circulum et sursum sive tendendo a vero sole in verticem, unum in decussatione duarum interiorum coronarum. alius in decussatione exteriorum.

  Interiores coronae non omnino soli concentricae sursum ac deorsum se intersecabant. Exteriores sursum se intersecabant.

  Vide epistolam Scheineri ad Gassendum. pag. 401 tomi ultimi operum Gassendi. et Gassendi ad Schein. p. 43 ibidem [>].

Chartae astronomicae [HUG 31, 64v].

  Hoe dat den witten grooten ring in 't phaenomenon van Romen Jan. 1630 geheel was sonder nochtans de 2 achterste sonnen te hebben. te weten om dat de cylinders van ijs in midden van de watercylinders die aldaer honghen ietwes dicker waeren als ordinaris,

[ 467 ] [ v ]

sijnde dese deselfde die de 2 veerste parelia causeerden inde intersectie van de grootste halo en den grootsten ringh, en dat mede om de voorseyde dickte van de binnenste cylinders. De cylinders die de 2 dichtste parelia maeckten en hebben haer soo veer niet uyt gestrect.

  De coronae konnen eccentricae sijn van dat de droppelen die aen d'een sijde sijn dieper gesmolten sijn dat is kleynder kernen hebben als die aen d'ander sijde.


    VI.  Phaenomenum spectatum Lesnae. Anno Christi MDCXXXIV. die VIII Sept. circa horam XI et XII.

Phaenomenum 1634, 8 sept.

  Le texte n'est pas de la main de Huygens; nous croyons y reconnaître celle de Golius.

Quelques chiffres et le mot "horizon" écrits au crayon dans la figure indiquent que le rayon de la couronne entourant le soleil était de 22° et la distance du soleil à l'iris inférieure de 29°.
Comme cette dernière s'élevait à 14° au-dessus de l'horizon, la hauteur du soleil était de 43°, et la distance de la couronne (supposée entière) à l'iris nommée de 7°.

Il s'agit sans doute de Lesno en Poméranie.   [Fig. orig.: HUG 31, 87]


VII.   Phaenomenum spectatum Lugd. Batab. Anno Christi MDCXXXIV. die ultimo Aprilis circa horam XI et XII.

Phaenomenum 1634, die ultimo aprilis


  On voit dans la figure les lettres u o i e d c et on y lit: "Meridionalis ad orientem proximus verticalis. Post fere semicirculum referebat hic arcus. haec pars prius evanuit. cd 20.52'. ou 26.34'. ie 31.18'. hac inscriptarum mensura in principio apparebant arcus."
[ Fig. orig.: Leiden, UB, HUG 31, 89.]

Le texte n'est pas de la main de Huygens, mais de celle de la personne qui a écrit celui correspondant à l'observation VI.
L'observation peut avoir été faite par Golius et Kechel qui devint étudiant à Leiden en 1632 [<], de même que l'observation de 1653 dont il est question dans l'Appendice II.
[ Hortensius noemt het verschijnsel en de tekening in een brief aan Gassendi, 2 juni 1634.]


VII.   Anno 1658 den 20 Martij nachmittage ist dieses Zeichen am Himmel umb der Sonnen von klock halb dreij bisz halb fünff gesehn worden.

1658, Zeichen


  C'est sans doute une des observations que Huygens reçut à sa demande de N. Heinsius (voir la lettre de Huygens de mars 1662, à la p. 69 du T. IV) qui en ce temps demeurait à Stockholm.
  [ Fig. orig.: HUG 31, 39.   Cf. Alte Halo-Darstellungen.]



[ 468 ] [ v ]

Appendix VI

Chartae Astronomicae [HUG 31, 77-78]

  Gassendus viso rudi schemate Pareliorum anno 1630 observatorum a Scheinero, accuratiorem ab ipso descriptionem petit. Epist. pag. 43. et tandem sic inquit.

  Quia vereor tamen ne videar parum considerate agere, rogo te saltem, ut exprimas (quod meminisse haud dubie potes) quemadmodum irides illae affectae fuerint inter se.
Videlicet non satis capio an majores minoribus concentricae fuerint, et an majores ita sese in vertice intersecuerint ut portiones quae desinunt in verticali descripto intelligi debeant protensae ad horizontem versus Boream (quo casu irides debuissent videri longe solitis majores, imo pene arcus eorum circulorum qui magni in sphaera dicuntur). An potius duo illa crura quae ad horizontem usque depressa fuere, representarint unum quendam et continuum semicirculum; portiones autem crurium quae ad verticem, fuerint quasi arcus unus circuli alterius inferiorem contingentis, uti apparet, dum speculum, aquamve extremam arcu quodam contingimus.
Non capio item an quae dicuntur irides minores, sese sursum deorsumque subingressae mutuo fuerint, an contingerint an secuerint; an, quod probabilius videtur aequidistantes undique fuerint [an sol demum (qui ad eas partes) vel in nodo vel in contactu vel in interstitio apparuerit].
Non sum, inquam, adeo acutus ut ista ex sola figurae inspectione peruideam. &c.


  Respondet his Scheinerus pag. 401. ejusdem tom. 6. operum Gassendi.

  Cum qua etiam adjungo exemplar Pareliorum anno praeterito (1630) observatorum, eorumque explicationem petitam subnecto; quanquam satis ambigo, horum an eorum pareliorum quae anno 1629 observavi [<], quaeque tu commentarijs tuis illustrasti explicationem desideres. sed ut ut est, quicquid de uno idem fere de altero dicatur. ad singula igitur venio.

[ 469 ] [ v ]

Diagramma ad te manu exaratum recte perlatum est, quia Romae illud typis nunquam commisi. Iridum Solem proxime ambientium diametri fuere grad. 45 plus minus. remotiorum in impresso ORP grad 95 et 20 min. circiter.

Marge: ] jam ergo impressum schema mittit observationis anni 1630.
[ Fig.: HUG 31, 119r.]

1630, 7 soles Colores ut iridum solarium primarum, puniceus vel ruber soli proximus. reliqui ordine et more solito. Omnium istorum arcuum crassitudo seu latitudo aequalis et eadem, solari tamen diametro minor quasi tertia parte, prout schemata recte docent. quanquam inficias non iverim circulum lacteum horizonti parallelum reliquis arcubus aliquanto fuisse latiorem. Cujus diam. apparens secundum solis altitudinem in sphaera metienda est, juxta rationem circulorum in sphaera maximis minorum. Parelia anni 1629 satis videntur explicata in charta transmissa: anni vero 1630 ita se habuere. duo quidem M et N satis vivacia altera duo O et P minus vegeta extitere. M et N qua parte solem respiciebant rubore purpureo, aversa colore candido fulgebant. O et P tota alba.

Marge: ]   quoniam debili luce, puto.

Omnium istarum imaginum durationes erant differentes. Nam imago P debiliter et raro emicuit, obliterata ante omnes, nubibus ibidem crassiusculis conglobatis. Imago O et illa debilis sed tamen satis stabilis, diuque haesit. Duae laterales M et N per 3 horas constanter visae: elanguente tamen et post multas conflictationes extincto prius sole fictitio M. alter autem N ultra horam superstes fuit, neque ultimum ipsius obitum, egressus domo animadvertere potui, certus ipsum cum sole genuino diu solum incessisse, neque nubibus neque vaporibus aut halitibus, instar aliorum, oppressum. Tandem tamen insecutis pluuiolis, et ipse comparere desijt.

[ 470 ] [ v ]

  Igitur si initium cum fine observationis conferamus reperiemus minimum horas 4½, cum autem ad initium animadversi phaenomeni jam omnia in pleno cursu sese stiterint, facile mihi persuadeo ad quinque aut plures horas totam durationem pervenisse.

[ Cf. fig. p. 469. ]

1630, 7 soles, lettres
  Parelia in plano verticali Q et R ubi sese arcus iridum vel intersecant, vel everso situ prope verticem in plano verticali per oculi F et solis G centra transeunte contingunt, splendoris vehementia qua visum feriunt, alijs quandoque cedunt quandoque praecellunt, figura et candore ordinarie succumbunt neque figuram eadem magnitudine neque picturam simili semper elegantia dispensant, sed modo augent modo minuunt pro varia nimirum solis G agentis, et materiae Q atque R patientis temperie. Unde haec parelia in perpetua propemodum lucta, atque lucis colorumque fluctuatione versantur. Prima fere et postrema in parelijs visuntur, quanquam in hac apparentia imago solis N, ultimas tenuit partes, prout ex industria observavi. Distantia sive altitudo jubaris Q supra horizontem, tempore primae observationis fuit 49 gr. 40 min. Jubaris R, 76 gr. 10 min. Solis altitudo 28 gr. 30 min. unde distantia ipsius Q a sole in circulo verticali fuit 21 gr. 10 min. At vero ipsius R distantia a sole fuit 47 gr. 40 min. tempore antemeridiano quo primam observationem peregi.
Initio harum observationum ventus boreas erat, sed sensim in orientalem tandemque meridianum mutatus, pluvias non tamen magnas nec diuturnas causavit. Diebus subsecutis pene quatuordecim coelum quotidie semivapidum apparuit et quotidie ante prandium sol novos filios creare conatus est, irrito tamen successu, ex defectu scilicet vel materiae vel debitae dispositionis. Vidi enim in circulo verticali initia pareliorum manifesta per sat longa temporis intervalla, vidi etiam solium lateralium manifestas reciprocationes.
Iris ORP videtur fuisse portio una arcus circularis, ideoque semicirculus soli concentricus tametsi juxta θ et κ horizontem AB non penitus attigerit; fueruntque portiones Oκ et Pθ extensionis inconstantis, modo longioris modo brevioris. Arcus ZQα βQγ δεζ, solem proxime ambientes, ostendabant quidem visui unum quasi quendam ambitum circularem confusum, non aequabiliter latum, neque constanter sibi similem, sed perenni quasi fluctuatione exundantem atque varium: revera tamen, ex arcubus in schemate expressis conflabatur, quemadmodum ex instituto observationibus [animaduersionibus] acuratissimis observavi. Cornua HRC videntur esse segmentum semicirculi minoris majorem ORP situ contrario contingentis in communi nodo R. Arcus ZQα, βQγ in nodo Q sese intersecant, ibique parelium Q efficiunt.

[ 471 ] [ v ]

Soles duo N et M enati sunt in communibus nodis seu intersectionibus M et N; quas facit iris ζδε cum circulo lacteo ONMP. Coeli pars septentrionalis purgatior fuit australi, quae tenuibus et viscosis vaporibus incessa huic apparentiae occasionem et materiam majorem subministravit.
Atque haec sunt quae ad tua quaesita reponenda occurrerunt modo. In opusculo de Parelijs*) plura fortassis ad gustum tuum promentur. Delectavit me admodum tuus eruditus ille super parelia mea commentarius; manum certe et calamum accuratiorem haud expecto, et gaudeo adumbrationibus meis tantum Apellem°) supervenisse; ad gustum meum faciunt#) omnia quae de genesi, natura et significatu hujus phaenomeni disputas, uti ex meo tractatu satis perspicies. &c.
*)  En marge: "anne ergo hoc editum est?" Il s'agit d'un opuscule communiqué à Gassend: "Parheliae in quibus multa de Iridibus, Halonibus, Virgis, Chasmatis" qui n'a pas été imprimé.
[ *)  Apelles was de schuilnaam van Christoph Scheiner in: Tres epistolae de maculis solaribus (1612), brieven over zonnevlekken, met een afbeelding; de ondertekening is: "Apelles latens post tabulam", Apelles die zich schuil houdt achter de plaat.]
#)  En marge: "non ad meum".

[ Op p. 425 wordt een vergelijkbare waarneming besproken, die van Hevelius in 1661.]



Samuel Kechel, 'Eygentlicke afbeeldinge der Drie Sonnen', Leiden 1653.


[ 472 ] [ v ]

Appendix VII

Manuscrit K [HUG 5, 36-37].

  § 1.   29 Jan. 1659 hora 7 vesp. Halo circa lunam observatus. Diameter interior erat 43 circiter gr. latitudo 2 vel 3 graduum, nam exterior ambitus non tam accurate terminatus erat sed sensim extenuabatur. altitudo lunae, 47 gr. cruce lignea nautica*) metiebar. Eurus modice flabat, et hac die coeperat, cum contrarius plurimis diebus stetisset. Tenues nubes volitabant quibus stellae non occultabantur. Halonem amplius hora integra observavi non nunquam minus perfectum et subinde denuo restitutum. Densioribus nubibus increbrescentibus tandem evanuit. luna nondum semiplena erat. Color halonis albus.

  30 Jan. circa horam eandem rursus ejusmodi circulus apparuit, simili quoque coeli habitu. Vento tamen a contraria plaga quam pridie spirante.


  [ *)  Een 'schuifkruis' of 'jacobsstaf'.]


  § 2.   4 vel 3 Febr. [1659], hora 9½ vesp. rursus halo circa lunam visus. toto caelo pene sereno stellisque omnibus apparentibus, levi tamen vapore aequaliter obductum cernebatur; ventus admodum lenis. halo etiam tenuior erat quam praecedentes.


[ Foto: A February Moon's Halo.]


  § 3.   Merc. 19 Martij 1659. hora 3 pomeridiana, parelia bina observavi, coelo tenuibus nubibus obducto quae veri solis lucem hebetem reddebant. eadem utrique quae soli medio erat altitudo supra horizontem. distantia a sole utrique 25 gr. circiter, ac proinde 50 gr. a se mutuo. verum hora 3½ tantum 46 gr. inveniebam. magis conspicuum erat id quod austrum versus spectabat, Iridisque fulgorem et colores habebat praesertim rutilum a latere soli viciniore. Ita alterum quoque sed languidiores. Figura haudquaquam rotunda aut terminata, sed evanida circa margines. australem caudam habebat, seu verius annexam partem circuli albi horizonti paralleli longeque versus austrum protensi, sed magis conspicui tamen ea parte qua parelio vicinus erat nam reliqua vix cernebantur. Circa solem nullus circulus erat nisi quod semel particula aliqua trans parelium australe extendi videbatur.

[ 473 ] [ v ]

Per mediam horam me spectante duravit hoc parelion, altero prius absumto. In parte coeli opposita nullum aliorum duorum solium vestigium apparuit. Nec mirum quum et hi debiles essent. Cruce lignea angulos metiebar.

  Magnitudo pareliorum sole major erat aliquanto. cauda vero tenuior parelio et multo minus fulgida.


  § 4.   7 Apr. 1659. Hora 10½ parelia bina apud solem animadvertere coepi, coelo ea in parte et ubique fere sereno, non tamen ceruleo admodum sed candicante. Utrumque oblongum erat longamque caudam habebat a sole aversam, quae pars erat magni circuli, horizonti paralleli, ac per solem transeuntis; hic tamen tenuia tantum sui vestigia praebuit, nullaque plane in parte soli opposita neque inter utrumque parelion.

1659, parelia bina

Halo etiam solem circumdabat sed parelijs interior 3 aut 4 utrinque gradibus. Pareliorum distantia gr. 56 circiter. lux debilis qualis nubeculae, versus solem ad ruborem vergebat. alteris vero 56 vel 57 gr. ab utroque parelio, in eodem circulo magno loca bina sed vix tamen cernebantur aliquantum candicantia, quae exordia esse putabam duorum aliorum solium. sed admoto vitro cylindrico longe [<] alio loco animadvertebam quam ubi esse debuissent.

  Circa hor. 12¼ tenues adhuc reliquiae supererant et halonis et pareliorum, eodem quo prius situ jamque crebrae nubeculae circumquaque volitabant.


[ Originele figuur: HUG 5, 37v.]


  § 5.   Eodem die 7 Apr. quo parelia ante meridiem observaveram, postmeridiem rursus circa horam 4tam eadem animadverti. halo autem circa solem nullus omnino. angulum distantiae a Sole non dimensus sum. Vespera eadem circa 8, luna plena non longe supra horizontem elevata versus occidentem paraselene apparuit eadem forma qua prius parelia. Etiam halo circa lunam erat diametro 45 gr. et in ipso halone paraselenae. hora 9. halo disparuerat et paraselenae versus occidentem. sed altera ad orientem priori similis stabat. 22 gr. a lunae centro remota. Deinde alterius quoque iterum vestigium comparere coepit.


[ Foto's: Alaskan Moondogs: bijmaan vòòr bergtop;  Moondog night: bijmaan op 22° en een glimp van de 45°-halo — bijmanen op deze buitenhalo zijn zelden gezien.]




Home | Huygens | XVII | De coronis et parheliis, App. IV - VII (top) | vervolg